- GALERICULUM seu US
- GALERICULUM, seu UScapillamentum ascititium est, tegendae calvitiei olim adhibitum: quo celatum Caligulam c. XI. et Othonem Imp. c. 12. refert Suet. Risit de more facete hunc ritum Mart. l. 12. epigr. 45. cuius epigraphe ad Phoebum,Haedinâ tibi pelle contgentiNudae tempora, verticemque calvae,Festive tibi Phoebe dixit ille,Qui dixit, caput esse calceatum.Quod enim Galericulus hic ex pellibus et coriis pararetur, aeque ac calcei, caput a calvo Phoebo calceari non illepide iocatur Poeta. Apud Ruff. Avien. Carm. 10.Calvus eques capiti solitus religare capillos,Atque alias nitido vertice ferre comas:ridiculum populo conspiciente, caput exhibuit, adversum flante Boreâ:Nam mox detecto nituit frons nuda galero,Discolor apposita quae fuit ante coma.Ubi videmus Galerum quandoque pro Galericulo sumi. Sed et in discursationibus nocturnis atque ad dissimulandam personam saepe sumebatur. Unde Iuv. de Messalina lupanar subeunte, l. 2. Sat. 6. v. 120.Sed nigrum flavo caput abscondente galero.Idem l. 3. Sat. 8. v. 208.—— et longo iactetur spira Galeto.In quae verba Ferrar. Messalinam, inquit, cum nigris capillis esset, flavum galerum sumpsisse, sive ne dignosceretur, sive ut formosior amantibus videretur. Hinc rotundum muliebre capitis tegumentum, in modum galeae factum, quo meretrices uti solitae, interpretatur hanc vocem vetus Scholiastes, Tertull. de cultu fem. c. 7. Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium capillamentorum; nunc in galeri modum, quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum. Et mox, si non padet enormitatis, pudeat inquinamenti; ne exuvias alieni capitis, forsitan immundi, forsan nocentis et gehennae destinati, sancto et Christiano capiti suppares. Vide quoqueve Adr. Iun. de Coma c. 7. Alias etiam ad capillos ab inquinatione, vel ut Plaut. loquitur, Trinumm. Act. 3. sc. 2. v. 67. collutulatione per unguenta, defendendos, adhibitum esse Galericulum, discimus ex Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 48 cuius epigraphe Galericulum.Ne lutet immundum nitidos ceroma capillos,Hac poteris madidas condere pelle comas etc.Hodie Perruque dicitur sciteque prisco illi Laconi definitur, Mendacium in capite. Vide Octav. Ferrar. de Re Vest. part. 2. l. 1. c. 20. et Anselm. Soler. de Pileo, s. 3. De galericulis v. scenicarum personarum, albis nigrisque, I. C. Scalig. Poet. l. 1. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.